Πέμπτη 30 Ιανουαρίου 2014

[21] ΠΩΣ ΠΗΡΕ ΤΟ ΟΝΟΜΑ ΤΟΥ ΤΟ PISAURUM


ΚΕΙΜΕΝΟ
Brenno duce Galli, apud Alliam flumen deletis legionibus Romanorum, everterunt urbem Romam praeter Capitolium, pro quo immensam pecuniam acceperunt. Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, absens dictator est factus; is Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit. Quod illic appensum civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. Post hoc factum rediit in exilium, unde tamen rogatus reversus est.

[23] ΕΝΑΣ ΥΠΕΡΟΧΟΣ ΑΝΘΡΩΠΟΣ

KEIMENO
Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius. Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: «Bene quievit, libenter cibum sumpsit». Deinde, cum lacrimae suae, diu cohibitae, vincerent prorumperentque, egrediebatur; tum se dolori dabat et paulo post siccis oculis redibat. Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus eius et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur. Non impetravit: conduxit piscatoriam naviculam ingentemque navem secuta est.

Παρασκευή 3 Ιανουαρίου 2014

[01] Ο ΕΞΟΡΙΣΤΟΣ ΠΟΙΗΤΗΣ

Ovid by Luca Signorelli
ΚΕΙΜΕΝΟ

Ovidius poēta in terrā Ponticā exulat. Epistulas Rōmam scriptitat. Epistulae plenae querelārum sunt. Rōmam desiderat et fortūnam adversam deplōrat. Narrat de incolis barbaris et de terrā gelidā. Poētam curae et miseriae excruciant. Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica amīca poētae.

Πέμπτη 2 Ιανουαρίου 2014

[02] ΔΙΔΩ ΚΑΙ ΑΙΝΕΙΑΣ


ΚΕΙΜΕΝΟ

Αenēas filius Anchīsae est. Patria Aenēae Troia est. Graeci Troiam oppugnant et dolo expugnant. Aenēas cum Anchīsā, cum nato et cum sociis ad Italiam navigat. Sed venti pontum turbant et Aenēan in Africam portant. Ibi Didō regīna novam patriam fundat. Aenēas regīnae insidias Graocōrum renarrat. Regīna Aenēan amat et Aenēas regīnam. Denique Aeneas in Italiam navigat et regīna exspīrat.